- REPAGULA Januarum
- REPAGULA Januarumin Glossis κόρακες, hesychio κρῖκοι κεράτινοι, circuli cornei vel aerei erant, qui foribus adfigebantur ad eas adducendas, quibusque solebant fores percuti, ut hodieque moris est. Proprie vero pessuli sic dicti sunt et obices, quibus fores intus muniebantur firmabanturque qui vel lignei, ex abiete optimi Plinio, l. 16. c. 12. Graecis μοχλοὶ, quibus primae domus ianuae, quae in publicum aperiebantur et urbium portae solebant obserrari, vel ferrei, Graece ὀχῆες ςιδηροῖ, quô munimine inferiorum conclavium et oecorum fores firmabantur. Hinc et duo genera clavium, apud antiquissimos Graecos in usu fuêre, βαλανάγραι et Λακωνικαὶ, quarum illae longiores, unicô dente, in cavitatem βαλάνου (quae in formaen μοχλοῦ immissa ita seram committebat ianuae, ut nisi extractâ eâ repagulum removerinon posset) ita inibant, ut eam evellerent ac sursum traherent: Istae breviores, multis dentibus et artificii sollertioris, succutiendo et sursum impellendo repagula decutiebant, hinc ἀνακρουςτικαὶ dictae; qua de re idem pluribus agit ubi supra, p. 825. et seqq. ubi coetera vocis ὅςπληγξ, ut quae inter alia de istiusmodi forium claustris etiam usurpata est, significat exponit. Vide quoque hîc passim, in vocibus, Obex, Pessulus, Sera etc. uti de Repagulis locutoriorum, in MOnialium Coenobiis, supra voce Cratis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.